Annus
2 0 1 8


Pascha …cum cauli!



De patina cum frumento (pastiera), cuius origines se amittunt in tempore longinquo, mille sunt fabulae, mille et arcana secreta.

Cantu Parthenopis capti, incolae dicuntur donavisse septem pretiosa dona, quibuscum Syrena primam paravit “pastieram”: farinam, in primis, signum roboris et pecuniae pro filiis; lac, fontem vitae; ova, signum Solis et Christi renovationis; frumentum et flocos lactis, fructus naturalium regnorum; sucum mali aurei, ad ver evocandum, et pariter mel, ut dulcedinem cantus; aromata, tandem, ubique terrarum (Pascha enim est festa universalis).



















Est minus nota pastiera Campana patina Hirpina, “cara et salata”. Iesus narratur ad flumen Calorem olim morari apud gentem loci. Gratus eis incolis pro beneficio fecit ut florerent brassicae virides, flumen replevit argenteis alicibus et “Paternopolim”(“Patris urbem”) appellavit vicum.

Brassicae Aprilis, lac, ova et frumentum nostrae pastierae sunt ingredientes. Optima certe et salutaris! Lege praeceptum, si vis eam gustare!

  • Depse farinam cum aqua, oleo et sale;

  • Line metallicum vas cum farina subacta;

  • Misce brassicas, fermentum, ova et caseum in alia cotyla;

  • Omnia effunde in vas et decora patinam cum taeniolis e farina subacta.

  • In furnum per horam dimidiam…in os ad vestras delicias!



Scripsit Lucia Mattera

Scripsit Lucia Mattera



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae