Annus
2 0 1 8


Quidam tabernarius benzinopoli Floridianensis titulum in taberna sua posuit quod clientes ne lotium eorum in clibano microcymatico calefaciant admonet.

Paru Patel dixit se offensum esse ob quosdam clientes qui lotium suum calefaciunt. Benzinopolium eius situm est non procul ab duobus laboratoriis quae lotium probant ut cognoscant num medicamenta narcotica contineat.

Secundam quandam fabulam urbanam, si lotium alicuius, qui tum sine narcoticis est, calefit, periculum superare potes.

Nuper quaedam femina petulans facta est cum tabernarius eam admoneret ne liceret lotium eius calefacere. Illa nuntium scriptum videre depoposcit ideo hoc titulum fecit.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae