Siphonarius Ryan Coleman cum vias oppidi Paradisi specularetur, cui maximum detrimentum terrifico incendio Californiae Septentrionalis allatum est, inter ustas ruinas felem repperit. Animal cum hominem animadvertisset, statim in eius humeros insiluit os suo ore permulcens nec iam reliquit. Paradisi, in oppido XXVI milium incolarum, nihil intactum mansit. Nonagesimae quintae partes ex centum deletae sunt, quintae partes superstites vix stantes. In incendiis Californiae Aquilonaris LXXXI perierunt, plus quam septingenti dilapsi sunt. Taenia visifica et imago photographica in LibroVultuum apparuerunt.
Scripsit Lydia Ariminensis