Multitudo desperatorum iter facit ad fines Civitatum Americae Unitarum a
republica Hondurasiana profecta: de qua re ait Praeses Donaldus Trump in
percontatione apud televisionem ABC habita. Necesse murum hominum exstruere
qui irruptioni obstaret. Se ad finem meridionalem milites usque ad XV milia
missurum esse, plura quam in Afgania adstantes.
Tamen instrumentis communicationis non credendum esse quia agmen migrantium
non tam magnum exstaret ut reputarent, cum ille peritissimus esset turbae copiam
aestimandi, quin etiam multitudinem post discessum in Mexicum imminutam
esse. Ergo inquilinus Domus Albae nuntium ingentis magnitudinis prorsus
falsum esse declaravit; alioquin magnam partem constare ex adolescentibus,
feminis puerisque qui in telehorasin inclusi essent, consulto prope
apparatum televisorium positi.
Quod discrepat a verbis exaratis in reti sociali (Twitter) ante
unam hebdomadam, ex quibus inter multitudinem pugnantes et nefarii
adessent.
Scripsit Lydia Ariminensis