Annus
2 0 1 8


Sciuri Ex Nodo Gordiano Soluti Sunt

Quinque sciuri quae caudae in “nodo Gordiano” sunt intricatae ab grege qui feris auxilium dat in Visconsinia (viz., Foederatae Americae Septentrionalis Civitates) soluti sunt.

Grex sciurorum parvolorum, caudis suis cum gramine et plasticis quibus mater ad nidum fingendum usa est intricatis, ab transitoribus offensi sunt.

Administri viginti minuta egerunt sciuros extricare subtiliter conantes.

Rem, cui “Nodus Gordianus” - nodus ille notissimus quem secuit Alexander Magnus, nomen datum est - in Facebook posuerunt.

Sine audiumento cito procul dubio sciuri morituri essent sed sedandi erant ut caudes extricarentur.

Placet nobis nuntiare omnes bene convaluisse!

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae