Annus
2 0 1 8


CAROLOPOLIS, Carolina Septentrionalis – Cara Koscinksi, quae in Carolina Septenrionali habitat, non laeta erat quia quaedam taberna alimentaria verbum “cum” in dictione illa praeclarissima, “Summa Cum Laude,” ex placenta, quae ad promotionem eius filii celebrandam facta erat, expunxit (Anglice verbum “cum” semen humanum significat et obscaenum esse habetur).

Cara, quae placentam illam interrete emebat, dixit dictionem “Congratulamur tibi Iacobo! Summa Cum Laude apud gregem MMXVIII” in placentam se scribi velle.

Illa autem programmata hoc verbum expunxit et tribus interductis (“-“) mutavit.

Ergo illa praeceptiones peculiares quae hoc verbum Latinum esse explicaverunt scripsit; placentam satis pretiosam ($70/60 €) deinde emit. Alius necessarius ad tabernam ut placentam colligeret ivit.

Cum Cara quereretur taberna pecuniam reddidit et ei tabellam cum beneficio emptorio dedit.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae