Quid significant nomina magnarum societatum negotiatoriarum? Etymologiam
nominum septem in re mercatoria gigantum investigaverunt modo diurnariae
actorum "Business Insider" Mary Handbury & Emily Cohn.
1. Google. Nomen hoc fructus est longae ac procellosae
disputationis inter conditorem negotiationis, Larry Page, et gregem
studentium, quos ad nomen aptum inveniendum adhortatus est. Unus horum
proposuit vocabulum "googolplex", denotans in sermone mathematico numerum
incredibiliter ingentem; discipulus hic tamen pronuntiare id vocbabulum
recte non potuit - produxit ore aliquid sonans plus minusve 'google'. Quod
nomen Larry Page statim placuit.
2. McDonald's. Raymond Kroc, conditor negotiationis
McDonalds's, fuerat primum venditor machinarum gallicaudis lacteis (Anglice milkshake) faciendis. Hic fratres McDonald convenit, isicia
Hamburgensia (Anglice burgers) in sui caupona, titulata
McDonald's, parvo pretio praebentes. Tres viri decreverunt una rem
coquinariam pergere: praebentes praeter hamburgensia etiam gallicaudas
lacteas. Kroc postea omnia iura negotiationis a fratribus emit, consilium
tamen cepit nomen cauponae (deinde catenae cauponarum) non mutandum.
3. J. Crew. Societas vestiaria, aemulatrix principalis
negotiationis Polo domini Ralph Lauren. Conditor, Arthur Cinader, putavit
vocem 'Crew' bene pugnaturam contra 'Polo'. 'J' tamen in fronte additum
est, ut elegantior nomen videretur.
4. Rolex.Hans Wilsdorf, creator notae Rolex, voluit nomen
negotiationi invenire, quod ab omni incola mundi facile pronuntiaretur.
Numerosis crucigrammatis (Anglice crossword), combinationisque
litterarum sorte factarum usus est, ullo tamen sine effectu, qui sibi
placeret. Deinde, equitans, "vocem divinam" audivit sibi in aurem
susurrantem: Rolex!
5. Lululemon. Chip Wilson, conditor huius mercaturae,
Iapones non valde amavit, nomen ergo sui societati eligit ab his minime
prountiandum, carent enim Iapones phonemate simili Europaeo 'l'.
6. ASOS. Haec mercatura interretialis vestiaria primum
(anno 1999) nomine pleno AsSeenOnScreen (UtVideturInAlbo) utebatur. Sed mox
omnes acronymo potius uti coeperunt.
7. Amazon. Conditor huius tabernae
librariae interretialis, Jeff Bezos, varia proposita nominis investigabat.
Placuebat sibi maxime 'cadabra' (certe ab abracadabra), sed nimis simile
sonabat 'cadaver', ergo alterum nomen quaerebat. Placuebat quoque
'relentless' (immisericors), quod tamen quoque a studiosis relationum
publicarum (Anglice PR people) sibi dissuasum est. In fine nomen
elegit a fluvio sibi valde amato - Rio Amazonas (ita Lusitanice, nostra
autem lingua: Flumen Amazonum).
Scripsit Iconoclastes2.blogspot