In media Indonesia femina LIV annorum a pythone reticulato septem metra
    longo vorata est. Mulier adierat ad hortum inspiciendum in insula Muna,
    sed vespere domum non redierat. Insequenti die mane familiares ad hortum se
    contulerunt, ubi eius crepidas, cultrum et taedam invenerunt, praeter
    arbusta permixta. Propinqui et incolae inquirere coeperunt donec non longe,
    horribile visu, pythonem ventre tumido, aegre se moventem reppererunt.
    Cum suspicio esset de re horrenda serpens necatus ex horto ablatus est et 
    venter monstri sectus, ex quo prope integrum cadaver feminae, matris
    duorum filiorum, evulsum est. Omnes lugebant, terrore affecti, quasi
    pelliculam formidulosam spectarent.
    Incolae exire timent cum hortus positus sit in ima parte clivi qui multorum
    pythonum sedes fertur esse. Longiores et maioris ponderis sunt quam ceteri
    serpentes; quamquam eorum morsus non venenatus est, tamen tanta vi praediti
    sunt ut involventes et stringentes etiam homines necare possint.
 Scripsit Lydia Ariminensis