Annus
2 0 1 8


TEMPESTAS INDONESIACA

Morta Indonesiam perstringit

tsunami.jpg"

Banten. Regiones Orientis longissimi saepe tempestates ac procellae uastare solitae sunt, sed in Regione Indonesiaca formidabile ac maius euenit: tempestas enim Oceanica omnino terram aeris et aquae turbinibus conuellit; maximus propterea numerus mortuum: CCXX homines perierunt atque M circiter uolnerati sunt, dum XXX prope hominum fortuna ignota est, numero CD domus corruerunt atque corripuere naues decem, quae potissime in insula Pandelang accidisse aestimantur. Dispersio ac ruina maxima magnitudine Regiones consumauerunt, at pro tempore nemo saltem Externorum hominum interisse inueniuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae