| 
 DEMUM BRACHIA APERIUNTURNauis tandem ab Hispania accepta
 
    Societas Haud Administratiua "Brachia Aperias" nauem suam "Proactiuam" in
    portum quendam demum adligare potest, at minime Italicum uel Melitae:
    Madriti tantum Administratio migrantes CCC naue instantes accepit oris
    suis, cum Adminstratio Italica atque Melitensis eos excipere reiecerint ac
    fortiter; Administratio Melitensis enim cibum ac sarcinas siue inpedimenta
    cuiuscuius generis praebere denegauit, dum Minister Externorum Matthaeus
    Saluini: "Portus Italici mercetoribus hominum atque eorum sociis
    secluduntur!" praedixit. Rector Societatis Oscarus Camps attamen ardue
    Ministro Italico respondet: "Actiones tuas, Matthae, nunc aestimat plebs,
    sed sucessores tuos pollentissime pudebit!" quae omnia animum Ministri
    minime aduertunt, ut ille paulo post protulit.
 Scripsit Andreas Nouocomensis 
     
 
 |