Argentoratum. Die tertio ante Idus Decembres scelus nouum Francogallicam terram sanguine imbuit: currum onerarium quidam agens mercatum pro Natali Die Christi conglutinatum ui inrupuit atque nonnullos homines uolnerare interficereque; multi enim loco inerant. Ratione ultima conlecta, IV homines uitam omiserunt atque X offensi sunt, quibus diurnarius Italicus Antonius Megalizzi, pessuma omnium condicione conuorsus, interest. Sicarius ille nomine ignoratur, cuius effugium celerrimum esset; Militiae Ciuiles tamen totius Europae eum comprehendere conantur: ille praeterea "Allahu akbar" factum agens exclamauit, quodpropter jihadista esse existimatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|