Annus
2 0 1 8


BREXITUSNE ERIT?

De concursibus Britannicis

Brexit.jpg"

Londinium. Tribunal Summum Europaeum de ardua admodum re Britannica, quae ab anno MMXVI prosequitur, cuius pactionibus multum difficultatis in Administrationem Europaeam iniectum est, aliquid noui pronuntiauit: Britannica enim Administratio, quamcumque uelit, condicionem suam quoquo tempore relinquere potest atque iure repleto Comsocietati iterum interesse. Quaestio Europaea tamen est non consilio suo sed rogatione Scotorum ciuium, quorum dissensus a secessu Britannico praeclarus: propositum Scotorum magna tamen ui promouetur ex inuestigationibus horum dierum, quorum exitus necopinatus Ministrae Primariae May existimatur; ciuium nam Britannicorum maior pars contra Brexitum sententiam exposuit ac ad reditum. Tribunal Europaeum denique comitia de re habenda, ut leges Nationis maxime ualeant, pepigit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae