Annus
2 0 1 8


Lutetia. Demonstrationum horum dierum exitus, de quibus ante, nunc excerpendi sunt: in Capite Francogallico DCC omnino homines comprehensi sunt, quorum LX horis superioribus, atque centena offensorum a seditionibus inceptis, quae non modo Lutetiae sed etiam Bruxellis propagauerunt. Minister Internorum Francogallicus rem gessisse per Militiam Ciuilem atque ut constiterit efficisse praedixit: rogatis de rebus disputatum iri Minister Primarius Philippe pollicitus est et nuntiis; inpetus enim pollentissimi Francogalliam excusserunt uniuersam, atque ex ipsis consequentiae fortasse exsultaturae prouivendae sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae