DE TUMULTU FRANCOGALLICODilatio vectigalium promissa est
Iam a die XVII mensis Novembris seditio populi in tota Francogallia
exarsit, cuius fomes incremento vectigalium liquoribus propulsoriis,
benzinio et gasioleo, imposito incensa est: signum rebellionis colobium refringens
a reclamantibus indutum qui ante nonnullos dies complures partes ipsius
Lutetiae ferro ignique, ut ita dicam, vastaverunt. LXXV milia seditiosorum
numerantur in Francogallia, V milia in capite, iam imminuti a motus initio
feruntur, cum antea prope ter centena milia interfuissent.
Rebellio bonos exitus habuit, cum nuper Minister Primarius Eduardus
Philippe declaravisset dilationem vectigalium fore, sed in dies increscente
tumultu perspicuum visum est reclamationes non solum adversum incrementa
vectigalium sed etiam contra administrationem Praesidis Emmanuel Macron
exortas esse. Hoc effecit ut extremistae factionis sinistrae cum extremis
partibus dexteris contra “administrationem ditiorum” congruerent. Res tamen
multiplex ostenditur: sunt qui putent non solum de benzinio et gasioleo,
sed etiam de ratione fiscali, de stipendiis et de re politica agi. Qua
re dilatio reclamantibus non sufficit: se nolle “obdormire” post primam
deditionem gubernationis; post biduum iterum in foris tumultum
renovatum iri.
Scripsit Lydia Ariminensis
|