Polonia. "Semita conseruationis totius orbis ab imminentibus mutationibus aetheris omnino relinquitur" praedixit hodie Actuarius Maximus Consocietatis Nationum Antonius Gutierres de re pessima climatica, de qua multopere superioribus annis disputatum est, sed cui nulla per Administratores Potestatum orbis deditur absolutio ultima; qua de causa noua instruitur congressio apud "Katowice" municipium de aetheriis rebus agendis nomine "COP24" ut gasia perniciosa inpediantur simul et damna, quibus solutio inueniri posse non existimatur, sed inpedimentum interponere cupitur: XX modo anni enim tempus ultimum ad agendum contra mutationem uidentur atque ad curanda pacta Parisina anni superioris de aetheris mutationis ut vigeant. Scripsit Andreas Nouocomensis
|