DE FEMINIS LAESIS Dies festus ad mulieres defendendos celebratur
Anno MCMXCIX Ordo Nationum Unitarum instituit “Rete totius orbis vim contra
feminas repellens” “ Worldwide network fighting violence against women”: ad quod
propositum dies XXV mensis Novembris electus est ut tres sorores Mirabal
commemorarentur quae, pugnantes in dominum rei publicae Dominicanae, anno
MCMLX, viros in vincula coniectos visitaturae, a militibus regiminis
excruciatae sunt, fustis ictibus trucidatae, suffocatae, demum in locum
praeruptum coniectae ut casus simularetur.
Romae et in aliis urbibus Italicis multi conventus apparati sunt ut
conscientia moveatur de caede et crudelitate contra mulieres perpetratis:
XXXII occisae sunt anno MMXVIII ex nuntiis a custodibus publicis latis, sed multo plures ex aliis: prope centum declarant greges contra vim in feminas luctantes; imminuerunt tamen facinora violentiae familiaris, cum actus denuntiandi et comprehensiones augerent; prope L milia auxilium ab institutis contra vim petiverunt.
In orbe condicio feminarum plerumque propitia non est. Puellae etiam
decennes vel paulo maiores aetate ob inopiam parentum venum dantur ut
servae ad extremum sine iuribus operantes, vel prostitutae, vel sponsae
virorum multo maiorum aetate. Nuper in Irania post quadraginta annos
facultatem feminae habuerunt ad stadium redeundi ut turmam pedilusorum
Persepolin spectarent contra Iaponicam certantem; exitus certaminis non
prosperus fuit, tamen pro ipsis laetus dies. In Arabia Saudita genus
femininum pugnam non intermittit de vestimentis (abaya): quaedam
libertas induendi vestitum muliebrem promissa erat, sed frustra; nolunt
tunicam induere usque ad pedes longam. Novam rationem ad reclamandum mox
diffusam invenerunt: vestem subversam cum suturis gerunt!
Scripsit Lydia Ariminensis
|