SCELUS ORIENTIS Multi in Pakistan periere
In Regione Septentrionali Nationis hodie pyrobolon incendiarium in foro
mercatorio alimentari apud fines Afghanistanenses in homines adstantes
inicitur, ubi maxima pars mortuorum, qui loco ipso infuerunt, sectatorum
gregi religionis minoris Islamicae interfuerunt, ut uigiles Ciuitatis primo
tempore praedixerunt; non semel, sed saepe et superioribus temporibus
euenit ut homines, qui pro Terrore Maximo factionis maioris Islamicorum
operam dant, bombardamenta atque autoraedas incendiarias conicerent. Hoc
tempus infaustum summopere fuit: XXX homines perierunt atque L saltem
offensi sunt propter conflagrationem pyroboli. Eodem die Terroris milites
numero III in Palatium Sinense legatorum introiuerunt atque nonnullos
interfecerunt.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|