Annus
2 0 1 8


Ciuitates Coniunctae Americae. Centena aduenarum a Regione Honduranensi usque ad fines Boreoamericanos peruenerunt, effugiendi causa uim atque famem pauperitatemque, quae hoc in loco maxime bacchantur ac populum ciuilem saeuiunt; potentia tamen humanitatis seruandae minime eos locis ipsis excepit: agmen migrantium nanctum est militibus Americanorum, a Praeside Boreoamericae Donaldo Trump atque Rector Pentagoni Mattis admissis, quamuis multi a medicis Boreoamericae accepti sunt; nonnulli praeterea murum a miltibus erectum transire conati sunt, sed a miltibus Americanis impediti sunt (ii enim milites omnino numero V milium instruuntur).

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae