Annus
2 0 1 8


DE COLLOQUIIS PANORMITANIS

De stabilitate Libyca disputatum est

Libya3.jpg"

Hesterno die Panormi consilium de Libya finem habuit. Legatus Ghassam Salamè pro Libya missus ab Ordine Nationum Unitarum gratias Italiae egit quod paravisset colloquia prospere confecta: difficili munere eos qui adfuissent functos esse, qua re se tranquilliorem de rebus Libycis exire. Minister Primarius Italicus Joseph Conte Panormum reliquit fisus spe Libyam stabilem fore, huius viae fundamentis positis.

Re vera participes consessus non fuerunt praesides Francogalliae, Germaniae, Civitatum Unitarum, Regni Uniti, Hungariae. Periculum fuit ne prorsus spem falleret. Vespere pervenit dux esercitus regionis Tripolitanae Khalifa Haftar qui dexteram cum Praeside Libyco Consilii Praesidialis Fayez Al Sarraj iunxit, cum Minister Primarus Italicus sequester pacis esset, tamen sine certo exitu. Haftar fertur dixisse: “Non equus commutatur, dum flumen vado transitur”: quod significat Al Serraj non abdicare debere ante comitia proximi veris. Tripolitanus postea concilio universorum non interfuit. Idem legatio Turcarum et Praeses Aegyptius Al Sisi fecerunt. Libya in duas partes penitus divisa est: dubium non est quin stabilitas in aequa partitione opum petrolei consistat.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae