Annus
2 0 1 8


Massilia. Insula magna heri in ciuitate Francogallica Meridionali prolapsa est, simul altera maior eodem fato corruit, propter pluuias maximas ac crebriores horum dierum existimatur a diurnariis ac mediis percontationis Francogallicis corruisse, qui de re plurima inquisiuerunt ac conscripserunt. Sed, quod maximi est momenti, nonnulli ciues inter macerias uitam amiserunt: omnino VI in ciuitatis omnibus prolapsibus, quorum Italicam quoque aduenam inueniri non licet; at maior numerus uictumarum esse putatur a Uigiliis ac Militia Ciuili. Interim, nonnulli ruinam alterius aedificii praesentiunt, quod infirmum a peritis declaratum est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae