QUIDDAM TANDEM DE BRIXITUNova de re Britannica
Diurnarius Americanus "Tempestates Nouae York" nouos nuntios de Brixitu ac
potius de foederibus mercatoriis inter Britanniam atque Societatem
Europaeam, de quibus tunc et nunciam disputatum est, propagauit: Primaria
enim Ministra Britanniae Theresa May atque Communitas Europaea pacta,
quorum initium anno MMXVII conlocatur, apparauisse existumantur, nunciis
praeconii exactis; Communitas nam Europaea praebitura accessus mercatorios
pactionibus per diurnarium praedicitur.
Legatus tamen Europaeus de Brixitu Curando Michael Barnier uerba diurnarii
Boreoamericani refutauit:"Non omnino ad pactum, sed re uera ad mutuam atque
adstrictam pactionem comparationemue: Communitas enim Europaea consilia sua
suopte modo consulere quiit atque de mercatis ac commerciis suis αὐτάρκης
consciscit."
Scripsit Andreas Nouocomensis
|