Annus
2 0 1 8


Noua de Cancellaria

Germania. Deuerticula saepe non cum suspiciantur eueniunt nec ubi: hic nuntius a Germania emersit de Cancellaria Merkel, quae de se maximi momenti protulit uerba.

Cancellaria huius aeui Germanica nunc de cursu suo praedixit: "Anno MMXXI Imperii cursu exibo, ubi primum consulatus meus terminauerit: nouam nam Regioni horam incipiendam esse existumo, qua de causa, ut dixi, exempto consulatu, abdicabo ac iuuentuti atque nouis hominibus officium committam, nisi denuo mihi ipsum commendauerint. Comitiorum praeterea exitus Factioni meae "Democratico Christiano Foederi" nefasti uidentur, iuuentuti huius etiam Factionis, cuius dux ab anno MM, moderamen ac gubernaculum mandare consului", cui Factioni maxime Fredericus Merz atque Kramp-Karrenbauer superesse conaturi esse aestimantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae