Terror Boreoamericanus America Septentrionalis. Nonnullas ad ciuitates, scilicet domum clarissimorum uirorum ac mulierum (Baracus Obama, Hilaria Clinton, qui in ciuitate Washington ac Nouae York domos habent), culleos bombas gerentes quidam ignotus praemittit Albam quoque Domum: Militia Abdita, quae in Boreoamerica operam dedit, saccos reperit ac comprehendit, quo pacto neminem bombardamenta offendant; Praefectus Nouae York Andreas Cuomo seuere praeloquitur: "Terror Internus Nationem nostram per actiones illas inundat: omnia bombardamenta contra homines Factionis Progressiuae Boreoamericae, quod est nobis exprobrabile maxume. Mihi quoque miserunt! Reos inueniemus!" "Ignobilia!" Praeses Donaldus Trump, ubi primum certior factus est, declarauit. Sed quidam reus inueniri existumatur apud Regionem Floridam nomine Caesar Sayoc, sed magistratus modo suspicari possunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|