Annus
2 0 1 8


Noua a finibus Boreoamericae
Finis Americae.

Migrantium Mexicanorum maxima multitudo numero apud finem inter Regiones duas coitura esse temporibus proximis existumatur, qua de causa iussu Praesidis Trump Actuarius de Defensione Curanda finium Iacobus Mattis suapte parte maximum numerum (DCCC) militum apud finem in ordine redegit ut Limitem ab inpetu migrationis tueantur.

Hoc pluris: Praeses Donaldus Trump prompte ac protine pagina sua "Frigutii" sententiam populo edidit: "Maximi momenti periculum migrantes ipsi Regioni nostrae sunt! Nonne uidetis quid in Europa propter illos accidit? Eis maxima tempestas! Illos summa ui retinebimus!"; a grege "Pentagono" cumulus haud exiguus militum praemittetur ut auxilium militibus ciuilibus praebeat ac migrantes et ipsi detineat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae