QUOMODO JAMAL CHASHOCCHI PERIERITAuctoritates Sauditae necem concedunt
Quamvis adhuc incertum esse videatur, quomodo Jamal Chashocchi perierit,
qui, cum VI.Non.Oct. Byzantii sedem legationis Saudiarabicae intrasset, ut
quasdam sibi peteret litteras, retentus atque interfectus est, in dies
tamen augetur suspicio caedis principe sciente factae.
Magistratus Saudiarabici , qui primo prorsus negavissent eum mortuum esse,
deinde sententia mutata per rixam eum perisse dicerent, nunc affirmant eum
suffocatum esse, ne clamaret: eam fuisse mortis causam. Longe aliter ea res
a diurnariis Turcis narratur: Chashocchium esse tortum et corpore vivo
dissectum: horridae caedis argumenta sibi esse. Utcumque res se habet,
exspectari oportebit, dum corpus eius repertum erit, dummodo reperiatur.
Sed etiam corpore reperto dubium est, num Turci ut socii Saudiarabum
veritatem audeant promulgare, si caedes iussu principis facta fuerit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|