Annus
2 0 1 8


In Regione Asiae Afghanistan cruor hodie in suffragio ferendo ad Administrationem nouam creandam copiose effluit:



Innumeri enim inpetus a Talebanis perducti sunt in tota Regione, ubi L circiter homines interfecti sunt ac C offenduntur; non in Ciuitate maxima Kabul modo, sed etiam in regione Kundar autoraedae incendiariae in multitudinem adiciuntur, qua de causa multi perisse aestimantur: ad suffragii sedes tuendas LXX milia militum admittuntur ad eas ipsas.

Ciues tamen, qui ad electiones comitiales aduocarentur, suffragium animosi protulerunt, "ut res publica permutetur atque praui senatores compellantur ac, quod cuique maximum, Talebani finem dictaturae suae perennis conspiciant", ut quidam ipsorum Mustafa nomine exposuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae