Annus
2 0 1 8


Tauris. In ludo operario Regionis apud ciuitetem Kerch hodie maximum fuit scelus, quod in schola loco inhibuit: discipulus enim ludi in scholam introiuit ac, adhibita ui per armamentum, XVII pueros condiscipulos interfecit ac alterorum L fortiter offendit; haud de Terroris actu adloqui debere existimatur, sed de caede cruenta -per scloptetum, quod pluris, haud pyrobolon siue bombardamentum- modo disputatur, ut diurnarius Sarmaticus "RussiaHodie" auribus rettulit. Praeter actum sanguine imbutum ille iuuenis mortem sibi consciscit scholae apud bibliothecam, ut Rector diurnarios adtulit; Praeses Russicus Uladimirus Putin de rebus factis summum exposuit dolorem familiis maxime uictumarum atque "quam optume medici ad omnes seruandos puerulos uolneratos operam dediderunt" porro confirmauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae