Annus
2 0 1 8


EXTREMUM SUPPLICIUM IN MALAISIA ABROGABITUR

Plus quam mille et ducenti rei dilatione fruentur

malesia.jpg

Quod instrumenta communicationis socialis Malaisiae in capite Kuala Lumpur rettulerunt: Consilium Administrorum poenam capitalem aboliturum esse, quin etiam postero die Lunae scriptum legis coram senatu traditurum. Societates defendendis iuribus humanis institutum nempe probaverunt, praesertim cum plus quam MCC condemnati in suspensa exspectatione mortis essent, quibus interea dilatio concedetur. Amnestia Inter Nationes gradum factum esse ad abolendum gravissimum supplicium affirmavit, tamen hoc nullis exceptis explendum esse. Capitis illic damnantur homicidae, patriae proditores, rei stupefactivae mercatores.

In LVII nationibus totius orbis graviorum scelerum sontes capite damnantur; saepe qui anxie exspectant ut sibi ultimum supplicium detur, soli, sine morbi curationibus in custodia manent, qui cruciatus augetur quod dies supplicii paulo ante significatur. Amnestia Inter Gentes nuntios de inhumanis condicionibus damnatorum quinque nationum (Bielorussia, Ghana, Iaponia, Irania et Malaisia) vulgavit etiamque numerum suppliciorum prioris anni, quae imminuerunt, quorum autem maior pars in Irania, Pakistania, Arabia Saudita effecta est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae