Annus
2 0 1 8


Brasilia. Diebus superioribus primum tempus electionum ad Administrationem nouam creandam inceperunt ac die Solis suffragium tota Regione conlatum est, quamuis nonnulla rem impedierunt: telematice nam ciues suffragia protulerunt, qua de causa doli multi facti ita sint, ut comitiorum suffragia creberrime examinanda iterum fuerint. Hodie comitiorum exitum tandem cognoscere licet, quamquam modo primariorum comitiorum, quia proximis temporibus secunda comitia locum habebunt: Conseruatiuae Factionis Princeps Bolsonaro, qui horis superioribus gladio quoque offenditur, primus inter pares (XLVIII per centum enim ratione habetur) uidetur, ubi Progressiuae Factionis Haddad seuere rostrum primarium perdidit, qui hocpropter maxime exhortatus his uerbis: "Communi foedere uniamus, ut tempore altero potestatem consularem excipiamus una!"

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae