Annus
2 0 1 8


Britannia. Inpetus telematici numero maximi totius orbis in computatores, his diebus perducti, a sapientibus ac administratoribus Britanniae (magnopere Ministro Externorum Ieremia Hunt Britannico) ac Australiae per militiam celatam Sarmaticam nomine "GRU" facti esse existumantur, qui clare ac publice accusationes iniecerunt in eos: "Sine pietate obsessiones in sedes nostras informaticas perpetratae sunt"; non modo Ministri (non tantum nam a Britannia: Minister Primarius Australicus Scotus Morrison atque Externorum Minister Payne quoque factum hoc esse se putare declarauerunt), sed etiam Centrum de Securitate Informatica Britannicum eandem exposuit sententiam; Praeses Sarmaticus Uladimirus Putin atque Administratio omnis Sarmatiae omnino accusas negarunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae