Annus
2 0 1 8


POST UNUM MENSEM A RUINA PONTIS

Genuenses mortuos commemorant et restitutionem exoptant

ponte.jpg

Uno mense transacto a pontis Genuae casu cives hodie omnes operas intermiserunt ut commemorarent XLIII qui in calamitate perierunt. Paulo ante meridiem (hora XI et XXXVI minutis ) omnes tabernae conclusae sunt, autocineta meritoria et laophora constiterunt, multitudo in viis intento animo magno silentio commorata est. Quot mortui numerati sunt, totidem sonitus campana pulsavit.

Haec prope verba a gubernatore et curatore calamitatis Iohanne Toti pronuntiata sunt: pontis ruinam Genuam prosternere non posse, urbem quae exoptaret ut quam primum iterum progrediretur; primum necesse ius obtinere, novisse quid factum esset, quae causa hoc tulisset. Iudicium explicaturum esse quid evenisset . “Genuenses horrendum facinus passi sunt, - inquit magister civium Marcus Bucci - simile atque epicentrum tragediae Novi Eboraci (Ground Zero), quae urbs deinde a calamitate exiit; idem agere volumus. Genua genu non nixa est. Hodie mortuos memoramus, sed mente restitutionem fingimus, ut a re tragica egrediamur stante urbe fortiore et maiore.”

Interea CCLVIII familiae a domibus abierunt, de XXI investigatur ad verum exquirendum.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae