"Phyleticis osoribus ac ui actibus rebus facinoribusque Italia summe abundat" hoc modo exorditur noua Actuaria Consocietatis Nationum de Iuribus Hominum Curandis Michaela Bachelet, quae Italicam rem maxime exprobrauit, nuntiis multis receptis. "Contra migrantes ab Africano continente ac nomades summum odium phyletice in Italiae solum inicitur. Quod si satis non esset, naues Congregationum haud Administratiuarum oras Italiotas attingere nequeunt voluntate Administratorum Nationis" addidit Actuaria Bachelet. "Quibus de causis gregem consecratum ad res uisitandas atque intuendas committemus ad Italiam" demum Actuaria Bachelet praedixit "ac ad Austriam quoque eisdem causis inmittemus". Scripsit Andreas Novocomensis
|