Diurnarius Hispaniensis "Natio" hodie uerba Praesidis Conscocietatis Europaea Iohannes Clodius Junker de temporibus occurrentibus rettulit, quae omnia in contione pridie Idus Septembres pronuntiaturus esse adlatus est. Comitiis Europaeis propinquioribus (mense Maio MMXIX), Praeses Europaeus Junker, tempestate de migrantibus praesente, rei consulere demonstraturus est: Militiam Ciuilem nouam de limitibus intuendis, ut tempus migrationum quam optume attendatur; Praesides praeterea Francogallicus Macron ac Europaeus Junker Factiones Conseruatiuas isto pacto coram oculis ciuium repugnabunt. Militia Ciuilis noua arcere quoque migrantes ipsos ac ad terras suas iterum committere poterit. Scripsit Andreas Novocomensis
|