Annus
2 0 1 8


Iaponia. Vastatio maxima Nationem hodie afficit atque summa statio fuit diem omnem in tota insula. Tempestas enim "Jebi", hoc nomen illi est, aeronaves ac aeriportus fortiter intersaepsit, summopere aeriportum "Kansai" civitate Osaka insitum obsessit. At non modo aeronaves, sed etiam homines ipsos perculit: XI homines nam perierunt permultique vulnerati sunt, numero CCC existimantur. V miliibus hominum domibus suis exeundum est, quod severissimis damnis adfectae sunt. Tempestas funesta nunc Iaponiam relinquit ac in Russiam Septentrionalem appetit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae