DE ITINERE PAPAE IN HIBERNIAM IX Congressus Mundanus de Familia Dublini effectus est
Finis itineris Papalis familias Dublinum congregatas convenire parato IX
Congressu Mundano, sed etiam minores aetate qui vim sexualem passi sunt a
sacerdotibus vel religiosis perpetratam. Cum hesterno die Summus Pontifex
in Hiberniam pervenisset primum sermonem habuit apud Castellum Dublini ut
de re gravissima tractaret: paedophiliam crimen esse taeterrimum, pestem
quoquo modo tollendam; Ecclesiam fefellisse ac se maxime pudere et magno
dolore ob viva vulnera affici; contra, praesidium summorum bonorum iuventuti
praebere necesse.
Conventus difficillimus intelligitur esse post flagitia atque dedecora in
Civitates Americae Unitas, Chiliam et Australiam vulgata: auctoritates
Hibernae benigne Pontificem acceperunt, tamen Praeses Leo Varadkar petiit
ut Papa sua auctoritate uteretur ut quod posset in Hibernia totoque orbe
fieret. Illos qui vim tulissent audiendos esse. Sermone habito Pontifex
reverenter oravit pro iis vi subiectis et flores posuit ante lucernam in aede
cathedrali Sanctae Mariae ubi lumen positum est ante aliquos annos ut
sceleste oppressi memorarentur. Prex fuit diutina, tacita, capite demisso.
Eodem die maxima verecundia Pontifex gregem miserorum convenit.
Parva turba ante Castellum Dublini cum severis longis taeniis et calceis
puerorum nigris laqueis paedophiliae signis reclamavit. Maria Collins, Hiberna, qui
iam violentiam subiit et particeps fuit Pontificii Consilii pro minorum
aetate tutela in verbis Pontificis nihil novum esse ait.
Scripsit Lydia Ariminensis
|