Annus
2 0 1 8


Non semper hostes, cum existimarentur, omnino victi sunt: Terror enim de se voces et nunc propagat non modo verbis odii mortisque, sed etiam ducis sui. Homines nam Civitatis Islamicae, qui exiguo numero aetatem suam eximunt, novum nuntium orbi publicum conficiunt: Chaliphae Civitatis Al-Baghdadi vox iterum, longo spatio interposito, exauditur, cum ille iam mortuus esse superiore anno putetur. At haud recte scitur utrum recens an non taeniola LV minutorum sit, ut Rector Congregationis "SITE", quae taeniolam ipsam publicis auribus ostendit, Rita Katz, devulgato nuntio, praedixit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae