SINENSES CUSTODIAM UIGURUM DEFENDUNTSine causa ingens multitudo in regione Xinjiang in vincula coniecta est
Magnam Uigurum multitudinem in custodiam esse coniectam Sinenses nuper
comprobaverunt. Dubium non esse, quin legibus severis pax et otium in ea
regione praestarentur. Custodes vigilesque, qui ubique conspicerentur,
necessarios esse ad pacem et prosperitatem restituendam. Ita prohiberi
posse, ne ea regio (scil. Xinjiang) in statum Libyae vel Syriae
descenderet.
Veneris die a Nationibus Unitis nuntiatum erat plus centies dena milia
Uigurum a Sinensibus in custodia retineri. In ea regione annis superioribus
seditionibus factis magna hominum multitudo periit. Cum Sinenses
dictitarent causam esse apud seditiosos Mahumetanos, qui insidiis factis
discordiam, quae esset inter Uigures et Sinenses, augerent, adversarii
eorum Uigures opprimi affirmant.
"Iure Sinensi adhibito et auctoritate factionis Communisticae cladem esse
aversam innumeris hominibus servatis" in actis diurnis legitur. Permultis
terris eas ipsas res perniciei fuisse, quas civitates occidentales
laudarent.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|