Arabia Felix. In bombardamento aeroplanorum Sauditorum autoraeda longa coniectus victuma efficitur, in quam pyrobola deiecta sunt. XXXIX homines perierunt, quorum maxima pars pueris cumulabatur. Rubra Crux in loco XLVIII pueros vulneratos quoque accepisse fatebatur. Societas Sauditorum, cuius aeronaves missilia in puerulos coniecerunt, se pervestigaturam declaravit, ut sicarii, quorum origo et nunc celatur, inveniantur; Societas altera (scil. Nationum) autem se investigaturam praedixit. At modo singulo, haud gregale inquisitio perducetur. Hoc voluntate Actuarii Gutierres, qui extra pactionibus lucem de re exculere cupit. Scripsit Andreas Novocomensis
|