Heri et hodie nuntia summa a scientiarum peritis evenerunt: Italici Academici praemia summa discipliniis suis exceperunt. Johannes Gallavotti, maximus physicarum scientiarum peritus, praemium "Poincaré" pro Physica mathematica anno LXXVII aetatis suae accepit. Heri summus et iuvenissimus mathematicis scientiis doctissimus Alexius Figalli, qui in Bostonensi Universitate nunc cathedra plenaria considescit, nomismate "Fields" dignus esse existimatus est. Quod praemium maximi momenti est in scientia sua quisque primus Italicorum excepit, hoc Italici Academici dignati sunt. In victoria meriti summi "Alfredi Nobel" re vera exsperare his propositis quimus. Scripsit Andreas Novocomensis
|