Augusta Taurinorum. In locis finitimis civitatis facinus eximitur: discobola Italica Daisy Osakue, cuius origo Nigeriana est, XXII annorum nata ovis coniectis ex autoraeda occurrente icta est. Oculum suum laevum damna nonnula monstrat: cutis corneae suae laeditur, sed haud severe hoc fit. "Perpaucis diebus in quiete et denuo valebo" dixit hodie discobola.
Impetus ille de quo ante rabie ethinca, quae in Italia his temporibus anhelatur, excitus esse non modo apud victumam, sed Militiam Scloptigeram Italicam quoque, quae autoraedam ipsam invenendam curat, existimatur. Sed odium phyleticum, ut athletes Italica praedixit, cum minime eam in metu ponet, tum Europaeis Certaminibus interesse nullo modo impediet. Scripsit Andreas Novocomensis
|