Diebus superioribus Minister Primarius Persarum Rouhani fortiter Praesidem Boreoamericae Donaldum Trump prominatus est: "Leonis cauda ne luserit manibus suis!" haec verba prolata sunt, quia Administratio Boreoamericana de re nucleari gerenda ultimatum dedit, quod minime Praeses Rouhani excepit.
Dirus Praeses Americanus Donaldus Trump responsum Ministro Rouhani in rete sociali "Friguttio" adtulit: "Rouhani, noli Civitates Coniunctas Americae umquam minari! Si feceris, effectus patieris summos, quos nemo ante te et Nationem tuam sustulit! Cave Boreoamericam!" Interea, Actuarius Pompaeus nonnulla de Ali Khamenei, summo ducum Persicorum, adnuntiavit: "Ille thesaurum C billionum dollarorum celatum detinet. Gregis mafiosi particeps videtur." Scripsit Andreas Novocomensis
|