TRUMP SENTENTIAM MUTAVITPost congressum Helsingiae acriter vituperatus est
In capite Helsingia Praeses Trump concors prorsus cum collega Putin visus
est: nullam interpositionem Russicam ut sui creationi faveretur (Russiagate) in comitiis praesidialibus Americanis fuisse; nullam
rem flagitiosam, sed potius ridiculam. Cum inter se quattuor horas
collocuti essent, in summa illud exstitisse: bellum frigidum finem
habuisse, toti orbi Civitatibus Americae Unitis et Russia opus esse, ne
arma atomica augerentur ac securitas defenderetur.
“Plurimi interest ut ad colloquium veniant” Johannes Bolton, minister
consiliorum pro securitate declaravit. Tamen congressus eventus valde in
actis diurnis Americanis (Washington Post) reprehensus est: quod
Trump dixisset, a Russis scribi potuisse. Ille a popularibus etiamque a
republicanis accusatus est se negavisse quae ab investigationibus munerum
secretorum Americanorum emersissent. Relator consilii legatorum populi Paulus
Ryan factionis republicanae dubium non esse quin Russi in comitia Americae
se interposuissent asseveravit. Ipse socius et defensor magni momenti Newt
Gigrich opinatus est praesidem graviter erravisse, quare sententias de
muneribus secretis et de praeside Putin ab eo explanandas esse.
Cum tam vehementer vituperatus esset Donaldus Trump in acroasi in Domo Alba
habita apud diurnarios affirmavit se Helsingiae contraria exprimere
voluisse; necesse illustrare quid sensisset, ut erratum emendaretur, cum
ipse exitus investigationum munerum secretorum de interpositionibus Russiae
acciperet.
Scripsit Lydia Ariminensis
|