Palestina. In vasto deserto Negevensi displosiones conspiciuntur: Minister Primarius Palestinensis Hamas missilia in numero LI a loco suo in Israelem iniecit. Non omnia solum tetigerunt, quia X in iam in aere deleta sunt. Civis Iudaeus interiit nullus. Impetus ille Nationem Israelem tantum emovit, ut protine Administratio Israelis responsionem dedit suam: bombrdamenta per aerimovia in Palestinenses perducta sunt. In quibus adulescentuli Palestini duo perierunt, XV et XVI annorum nati. Scripsit Andreas Novocomensis
|