Annus
2 0 1 8


Mare Internum. Post tempestates ob navem "Diciotti" nova navis Africana ad Italiam pelagus sulcat. Illa carina CDL profugos, quorum praesentia haud licita est, continet. Ille Minister Internorum Matthaeus Salvini, qui acceptionem migrantium primus impellit, in eos praedixit: "Italia minime excepiet immigrantes illos. Nos enim nimios praeservavimus, Nationes aliae Europaeae licet tandem idem conficiant!" Sed Administratio Melitensis, cuius pertinentiam summe invocatur, hoc modo appellis responsit: "Italicis, haud Melitensibus aquis migrantium inest navis. Excipiant igitur Italici Administratioque Italica, nostra minime refert. Pacta a nobis iam culta sunt."

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae