Annus
2 0 1 8


VALE, EUROPA

Magna perturbatio ob migrantes orta est

Europa2.jpg

Consilio Europaeo habito, magna discordia exorta est: in Germania ante quinque dies Horst Seehoefer Administer negotiis domesticis praepositus etiamque princeps factionis CSU, se munus deponere minatus est cum dissentiret de migrantium quaestione, quae abdicatio scilicet in discrimen foedus politicum gubernationis adduxisset. Cum diu ipse et Cancellaria Angela Merkel disputavissent, convenerunt ut apud finem Austriacum sedes transeuntium pararentur ubi celeriter asylum petentes censerentur et ii in priorem rem republicam, etiam invitam, a qua perfugium petitum esset, remitterentur. Hoc consilium iam anno MMXV captum erat, sed obstante factione socialista democratica reiectum, sed nunc impositum.

Quam ob rem sua vice Cancellarius Austriacus Sebastianus Kurz minatus est se finem meridionalem clausurum esse, sed hesterno die ipse et Administer Horst Seehoefer concordes decreverunt ut migrantes in Italia censi illuc remitterentur.

Tamen Minister Primarius Joseph Conte declaravit nullum receptum iri in Italiam qui hic census in Germaniam adiit. Nihil huius generis a se promissum neque de migrantibus secundariis foedus factum esse. Die XI mense Iulio Administer Italicus Matthaeus Salvini cum collega Germaniae Horst Seehoefer colloquia habiturus est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae