Annus
2 0 1 8


CONVENTUS DE MIGRANTIBUS

Ante consilium Europae de re praetractatum est

migrantes.jpg

Ut praefatio Consilii Europae quod die Iovis et Veneris habebitur, XVI principes Bruxellas convenerunt ut de re ad migrantes attinenti praetractarent. Argumentum difficile, quod iam prioribus diebus animos inflammavit ob aspera verba a praeside Emmanuel Macron aperte dicta: rem politicam Italam nauseantem, populistas in Europa ut lepram esse, gravem casum adventus migrantium in Italiam non extare.

Administer Italicus Joseph Conte ex congressu officio functo rediit: in summa mutationem foedus Dublini proposuit, ne peregrini asylum peterent in primam terram quo appellerent. Quo ex principio? Qui in Italiam navi pervehuntur, in Europam appellunt, ergo non in Italiam tantum tranferendi sunt qui e mari eripiuntur. “Nulla res publica derelicta in discrimine maneat”, ut Angela Merkel conclusit. Sed proverbium Italicum rei idoneum docet “inter dicere et facere mare impedimento esse”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae