Fortunam horribilem habuit et eam aspexit miser incognitus, qui oblisus est Vesuvii labe et gravi cinere. Vesuvii vis, ignes evomentis, celeberrimam urbem obruit, ut Plinius in epistula sexta narrat, a.D. 79.
Miseri ossa inventa sunt a peritis rerum antiquorum investigatione in Pompeiorum area numquam pervestigata, in Regione V, haud procul Vicum Podiorum (nuper exploratum).
Viri incogniti novum corpus est, fere triginta quinque annos nati, laevo pede claudi. Gravissimus lapis (fortasse ianuae postis) eum percussit et ei caput eripuit. Fortasse, turba premente et impellente, tardior ei fuga fuit propter eius infirmitatem. Fugitivus secum viginti denarios argenteos et duos asses habebat in sacculo.
Repertum “mirum singulareque” esse, dixit dux areae archaeologicae, Massimo Osanna. Scripsit Simonula Vercelli
|