Annus
2 0 1 8


INGENS MULTITUDO VENETIOLAE IN FUGA EST

Inopia et fames cives coartant

venezuela.jpg

In Venetiola dum ficta comitia praesidalia exspectantur multitudo civium fame urgetur laboratque. Cotidie, transacto ponte qui duas res publicas iungit, numerus ingentissimus civium, sunt qui aestiment triginta vel quadraginta milia, in fines Columbiae ineunt, alii ut necessaria emant et redeant, alii ut in perpetuum patriam relinquant. Decies centena milia profugorum computantur qui in Columbiam migraverunt, triginta centena milia in orbem ob exitialem rei publicae administrationem praesidis Nicolai Maduro. Eo magis haec migratio his diebus ante comitia posteri diei solis auxit, tamen auctoritas Columbiana tempore suffragiorum portas claudere constituit.

Casus de hac re significantes apud fines reperti ostendunt quam magna inopia civibus saeviat. Mane apud claram cauponam finis, pauperrimi magno concursu accipiunt quod superfuit e cenis, ossa cum parva carne, quodcumque colligere possunt, potius quam in purgamentis aliquid captent. Feminae, magno maerore capillos vendunt, magnum decus mulierum illius nationis, potius quam turpiter se gerant, dummmodo pecuniam ad migrandum habeant. Vel maxima pars medicorum et ministrorum aegrorum brevi tempore fugerunt, ne fame laborarent neve sub oculis haberent sine curis morituros.

Cum in Columbiam migrantes pervenerint magnae difficultates eos exspectant, quod opera minimo pretio danda est, ut praetermittam quae ad eorum statum pertinent: quaedam auxilia humana ab Ordine Nationum Unitarum et piis gregibus apparata sunt, quamquam presidium non satis est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae