ABU MAZEN ITERUM PRAESESPalaestini eius potestatem confirmaverunt
Mahmud Abbas, nominatus Abu Mazen, quod cognomen pater Mazen valet, octoginta tres
annos natus, rursus praeses Palaestinae et rector apparatus ad Palaestinam
liberandam (OLP) a collegio exsecutorio consilii nationalis
Palaestini electus est. Vicarius non nominatus est, aliqui autem in collegio
exsecutorio quindecim virorum, in aliorum locum substituti
sunt. Hic grex rei publicae Palestinensium fines statutos anno MCMLXVII
obtinendos confirmavit, non excepta Hierusalem orientali capite.
Idem collegium recusavit scilicet quod a praeside Trump
decretum est, Hierusalem Israelis caput et sedem legationis esse. Immo
publicae necessitudinis rationes cum nationibus ibi domus legatorum
constituentibus intermissum iri. Civitates Americae Unitas iam non posse
pacis interpretes fieri, sed consultatione inter nationes impulsu quinque
virorum electorum Consilii Securitatis Ordinis Nationum Unitarum opus esse.
Quiddam novum ortum est de re politica Palaestina: tria subsellia etiam
factioni Islamistae Hamas concessa sunt. Huc accedit quod, postquam electus
est, holocaustum Hebraeorum declaraverit scelus historiae odiosissum,
veniam petens de sententiis priore die Lunae expressis quibus
adfirmaverat causam interitus Iudaeorum fenerationem et opera similia
fuisse. Tamen excusatio ab Israele non accepta est cum ille praeter hoc
aetate iuvenili thesin apud universitatem disputavisset qua exitium
Hebraeorum negaret exstitisse simulque opus de hac re scripsisset.
Scripsit Lydia Ariminensis
|