VITA NON CESSATAblatis instrumentis infans spiritum non reddidit
Ex sententia iudicis appellationis ante biduum vespere Liuerpuli pinna a
machinis quae puerulum Alfium Evans sustentaverunt a medicis abstracta est.
Cum aegrotus esset morbo insanabili ad systema neurovegetativum attinenti,
petiverunt ne ultra curaretur. Moriendum erat, sed infans sine auxilio aëre
frui coepit in amplexu amoris pleno matris et patris; post multas horas,
ignoratur quousque, adhuc spiritum ducit. “Ei data sunt aqua et oxygenium.
Mirum est; nihil interest quid eveniat: iam ostendit medicos erravisse;
obire non vult, quasi miles pro vita pugnans” ait mater verbis per retia
socialia vulgatis.
Hortatu Papae Francisci Consilium Italiae administrorum ante biduum in
civitatem acceperunt et syngraphum puero dederunt ut in Italiam transferri
posset et Romae in nosocomio Infantis Iesu curaretur: grex medicorum iam ad
hoc paratus erat. Tamen Summum Tribunal Britannicum se ab adsensu retinuit;
parentibus licere filium domum, non in Italiam ducere. Illi novam
appellationem ad eundem iudicem nuntiaverunt. Nova sententia expectatur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|